- VERMICULATUM
- VERMICULATUMapud Lucillium,—— lexis composlae, ut tesserulae omnes,Arte pavimentô, atque emblemate vermiculatô,est, coccineô colore tinctum, a cocco, quod vermiculum Latini, οκωλήκιον quoque Graeci dixêre. Huius enim grana, quae cusculia vocat Plinius, quod e corrice eraduntur, l. 16. c. 8. scatent intus parvis vermiculis, quorum sanies coccino tingendo praeclara est, unde vermiculum, pro ipso cocco, et emblemate vermiculatum, pro coccinô tinctum. Namque teslelae illae, quibus pavimenta variabant Veteres, diversis coloribus tingi solebant, uti vidimus. Sic pelles vermiculatae, pro eodem colore tinctis, apud Hieronym. in Epistolis. Inde itaque et apud Graecos recentiores οκώληξ pro cocco passim, ut in Democrti supposititio opere de purpurae tingendae ratione, οκώληξ Γαλατίας, pro cocco Galatico, et οκώληξ ὁ πορφύρεος. Vermem etiam Latini appellavêre, unde vermi-tinctum. Arabes Kirmis vel Kermes, similiter tam granum ipsum, quam vermem, ex cuius sanie elicitur color, dicunt: unde Cramosi, sicut ex voce vermiculum, vermeil suum Galli sumpsêre. Quam in rem vide plura, apud Salmas. ad Solin. p. 272. 1214. Sam. Bochartum, Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 27. ubi exponit vocem Hebraeam Gap desc: Hebrew, quae occurrit Genes. c. 38. v. 28, 30. et Gap desc: Hebrew, quae Elaiae c. 1. v. 18. nec non supra, ubi de Cocco, item voce Cusculia etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.